EQUESTRIS

EQUESTRIS
I.
EQUESTRIS
Sequanorum civitas in Gall. vulgo Neufchastel. Multae aliae circa montem Iuram civitates, ut Geneva, Lausanna, et aliae eodem nomine apud vett. scriptores appellantur. Aegid. Tschudus in descr. Rhaetiae Equestres Colonias vocat totum illum tractum, qui hodie dicitur. Le pays de Chablais, q. d. Castellorum seu Equitum habitatio, et extenditur a capite lacus Lemam usqueve ad eius angustias ad Or. Harum limes est Geneva, antiquissima civitas, quae Equestris etiam dicta est Plin. et aliarum caput fuisse videtur. Cluv. et Brietio est Nyon, opp. ad Lemanum lac. in Romana dit. Bernensis pagi a Geneva 4. leuc. in Ort. Lausannam versus, quod Nevidunum dicitur, in Gallia Lugd. Aliis est Coulonges, burgus Bressiae, in Gessia regione, ad Rhodanum fluv. prope Clausulas, ex adverso Sabaudiae, 4. leuc. a Geneva in Occ. Lugdunum versus, 5. ab Orgeleto seu Orgetio in Austr. quod magis probatur Baudr. Cluverii tamen sententiae adstipulatur Hadr. Vales. qui ex tab. Theodos. inter Genevam et Lausannae lacum Equestrem Coloniam sitam esse docet; quae prius Noiodunus vel Nividunum dicta, postea ab emeritis forsan equitibus Sequanis ibi, iam ante Plin. ad Allobroges et Helvetios in officio continendos, collocatis, nomen Equestris accepit: in vert. Not. Civ. Equestrium Noiodunus dicta, secundo inter provinc. Maximae Sequanorum civitates loco, Unde ager et conventus Noiodunensis, le Balliage de Nion. De Sequanis certe Lucan. Civil. Bell l. 1. v. 425.
Optima gens flexis in gyrum Sequana frenis.
Et Epomanduodurum in Sequanis, sicut Eporediam in Italia Transpadana ab equis cognominasse Gallos notum est, Not. Gall. Iohn. Bapt. Plantin. Caesarem credit pacatis Allobrogibus, et imminente Helvetiorum bello, Genevae, ob loci opportunitatem, Coloniam
Equestrem collocasse, quae ab ipso Iulia denom inata fuerit, ut testantur Genevenses Inseriptiones, quaequeve postea Nividunum usqueve ob commodam alendis equis regionem se extenderit. Et exstant adhuc Neviduni Romanae inscriptiones, fuitqueve in opp. Fabrorum Praefectus, qui ex Iura per Rhodanum in mare, abietes ad navigationem deducendas curabat. Inscriptiones utrobiqueve tum Genevae, ubi Colonia suos Tribunos, Aediles; Praefectos Fabrûm, etc. habuisse apparet, tum Neviduni, ad propositum facientes, vide apud hunc Plantin. Helv. nov. antiq. ubi addit Nevidunum antiquis temporibus amplum, et illustre fuisse opp. nunc vero ex ruderibus eius aedificatum Coppetum esse: quod cum tit. Baroniae possider hodie Illustr. Comes de Dona, Arausionis haud pridem Praefectus.
II.
EQUESTRIS
Venus ita a fil. Aenea dicta, qui longâ diuturnâque navigatione fessus, tandem equum conscendit, matremqueve huiusmodi effigie coluit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Equestris — (Latin for mounted ) may refer to different things:*Legio X Equestris , a Roman legion *Nyon, a town in Switzerland, called Equestris during Roman times …   Wikipedia

  • EQUESTRIS Sella — vide infra Sella Eqn …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Phalaenopsis equestris — ? Фаленопсис наездник Phalaenopsis equestris [Schauer] Rchb.f 1849 Научная классификация Царство: Растения Класс: Однодольные …   Википедия

  • Anolis Equestris — Anolis equestris …   Wikipédia en Français

  • Anolis equestris — Anolis equestris …   Wikipédia en Français

  • Anolis equestris — Anolis equestris …   Wikipédia en Français

  • Phalaenopsis equestris —   Phalaenopsis equestris …   Wikipedia Español

  • Anolis equestris — Ritteranolis Ritteranolis (Anolis equestris) Systematik Klasse: Reptilien (Reptilia) Ord …   Deutsch Wikipedia

  • Merodon equestris — the Narcissus bulb fly Scientific classification Kingdom: Anim …   Wikipedia

  • Anolis equestris — Saltar a navegación, búsqueda ? Anolis ecuestre Clasificación científica …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”